Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.]. | ||
<<Cic. Acad. Pos. 1.9 | Cic. Acad. Pos. 1.11 () | >>Cic. Acad. Pos. 1.13 |
1.10Causam autem
probabilem tu quidem affers : aut enim Graeca legere
malent [Note] qui erunt eruditi , aut ne haec [Note] quidem qui
illa nescient . [Note] [Note] sed eam [Note] mihi non [Note] sane [Note] probas ; immo
vero et haec qui illa non poterunt , [Note] et qui Graeca
poterunt [Note] non contemnent [Note] sua . quid enim causae est
cur poetas Latinos Graecis litteris eruditi legant , philosophos non legant ? an quia delectat Ennius Pacuvius Accius [Note] multi alii , qui non verba sed vim Graecorum expresserunt poetarum —quanto magis philosophi delectabunt , si ut illi [Note] Aeschylum [Note] Sophoclem
Euripidem sic hi Platonem imitentur [Note] Aristotelem Theophrastum . oratores quidem laudari video si qui e
nostris Hyperidem sint [Note] aut Demosthenem imitati .
1.11Ego
autem Varro [Note] (dicam enim ut res est ), dum me ambitio dum honores dum causae , dum rei publicae non
solum cura sed quaedam etiam procuratio multis officiis implicatum et constrictum tenebat , animo [Note] haec
inclusa habebam et ne obsolescerent renovabam cum
licebat legendo ; nunc vero et fortunae gravissimo percussus [Note] vulnere et [Note] administratione rei publicae liberatus doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissimam iudico . aut enim huic
aetati hoc maxime aptum est , aut his rebus si quas
dignas laude gessimus hoc in primis consentaneum ,
aut etiam ad nostros cives erudiendos nihil utilius ,
aut si haec ita non sunt nihil aliud video quod agere
possimus .
Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.]. | ||
<<Cic. Acad. Pos. 1.9 | Cic. Acad. Pos. 1.11 () | >>Cic. Acad. Pos. 1.13 |
