Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.12 Cic. Acad. Pos. 1.15 () >>Cic. Acad. Pos. 1.18

1.14

[Note] Immo vero et ista [Note] et totam veterem Academiam, a qua absum tam [Note] [Note] [Note] diu, renovari a te nisi molestum est velim, et simul adsidamus inquam si videtur.

[Note] Sane istuc [Note] quidem [Note] inquit, sum enim admodum infirmus. sed videamus idemne Attico placeat fieri a me quod te velle video.

Mihi vero ille; quid est enim quod malim quam ex Antiocho iam pridem audita recordari et simul videre satisne ea commode dici possint Latine?

Quae cum essent [Note] [Note] dicta, in conspectu consedimus omnes.

-- --

1.15

Tum Varro ita exorsus est: 'Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnes, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus [Note] omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et de vitiis omninoque de [Note] bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum. 1.16hic in omnibus fere sermonibus, qui ab is qui illum audierunt perscripti varie copioseque [Note] sunt, ita disputat ut nihil affirmet ipse refellat alios, nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris, [Note] quod illi quae nesciant scire se putent, [Note] ipse se nihil scire id unum sciat, ob eamque rem se [Note] arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una hominis [Note] sapientia, non arbitrari sese [Note] scire quod nesciat. quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis eius oratio tantum [Note] in virtute laudanda et in hominibus [Note] ad virtutis studium cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris maximeque Platonis intellegi potest.



Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.12 Cic. Acad. Pos. 1.15 () >>Cic. Acad. Pos. 1.18

Powered by PhiloLogic