Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.]. | ||
<<Cic. Acad. Pos. 1.14 | Cic. Acad. Pos. 1.17 () | >>Cic. Acad. Pos. 1.19 |
1.16hic in omnibus
fere sermonibus , qui ab is qui illum audierunt perscripti varie copioseque [Note] sunt , ita disputat ut nihil
affirmet ipse refellat alios , nihil se scire dicat nisi
id ipsum , eoque praestare ceteris , [Note] quod illi quae
nesciant scire se putent , [Note] ipse se nihil scire id unum
sciat , ob eamque rem se [Note] arbitrari ab Apolline omnium
sapientissimum esse dictum , quod haec esset una
hominis [Note] sapientia , non arbitrari sese [Note] scire quod nesciat .
quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret , omnis eius oratio tantum [Note] in virtute laudanda
et in hominibus [Note] ad virtutis studium cohortandis consumebatur , ut e Socraticorum libris maximeque Platonis intellegi potest .
1.17Platonis autem auctoritate ,
qui varius et multiplex et copiosus fuit , una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta [Note]
est Academicorum et Peripateticorum , qui rebus congruentes nominibus differebant . nam cum Speusippum sororis filium Plato philosophiae quasi heredem
reliquisset , duo [Note] autem praestantissimo [Note] studio atque
doctrina , Xenocratem Calchedonium et Aristotelem
Stagiritem , qui erant cum Aristotele Peripatetici dicti
sunt , quia disputabant inambulantes in Lycio , illi -- --
Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.]. | ||
<<Cic. Acad. Pos. 1.14 | Cic. Acad. Pos. 1.17 () | >>Cic. Acad. Pos. 1.19 |
