Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.17 Cic. Acad. Pos. 1.19 () >>Cic. Acad. Pos. 1.21

1.18Quae quidem erat primo duobus ut dixi nominibus una; nihil enim inter Peripateticos et illam veterem Academiam differebat. abundantia quadam ingenii praestabat, ut mihi quidem [Note] videtur, Aristoteles, sed idem fons erat utrisque et eadem rerum expetendarum fugiendarumque [Note] partitio.

ch. 5

Sed quid ago' inquit aut sumne sanus qui haec vos doceo? nam etsi non sus Minervam [Note] ut aiunt, tamen inepte quisquis Minervam docet.

Tum Atticus Tu vero inquit perge Varro; valde enim amo nostra atque nostros, meque ista delectant cum Latine dicuntur et isto modo.

Quid me inquam putas, qui philosophiam iam professus [Note] sim [Note] populo nostro me [Note] exhibiturum.

1.19

[Note] Pergamus igitur inquit, [Note] 'quoniam placet. Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio [Note] triplex, una de vita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum [Note] quid falsum quid rectum in oratione pravumve [Note] quid consentiens [Note] quid repugnet [Note] iudicando.

-- --

Ac primum [Note] illam partem bene vivendi a natura petebant eique parendum esse dicebant, neque ulla alia in re nisi in natura quaerendum esse illud summum [Note] bonum quo omnia referrentur, [Note] [Note] constituebantque extremum esse rerum expetendarum et finem bonorum adeptum esse omnia e natura [Note] et animo [Note] et corpore et vita. corporis autem alia ponebant esse in toto alia in partibus, valetudinem vires pulchritudinem in toto, in partibus autem sensus integros et praestantiam aliquam partium singularum, ut in pedibus celeritatem, vim in manibus, claritatem in voce, in lingua etiam explanatam vocum impressionem;



Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.17 Cic. Acad. Pos. 1.19 () >>Cic. Acad. Pos. 1.21

Powered by PhiloLogic