Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.]. | ||
<<Cic. Acad. Pos. 1.19 | Cic. Acad. Pos. 1.21 () | >>Cic. Acad. Pos. 1.24 |
1.20animi autem
quae essent ad comprehendendam ingeniis [Note] virtutem
idonea , eaque ab his in naturam et mores dividebantur . naturae celeritatem ad discendum et memoriam dabant , quorum utrumque mentis esset proprium
et ingenii ; morum autem putabant studia esse et quasi
consuetudinem , quam partim assiduitate exercitationis [Note] partim ratione formabant , in quibus erat ipsa philosophia ; [Note] in qua quod inchoatum est neque <absolutum > [Note] progressio quaedam ad virtutem appellatur ,
quod autem absolutum , id est virtus , quasi [Note] perfectio
naturae omniumque rerum quas in animis ponunt una
res optima .
1.21ergo haec animorum ; vitae autem (id enim
erat tertium ) adiuncta esse dicebant quae ad virtutis
usum valerent . Iam [Note] virtus in [Note] animi bonis et in corporis cernitur et [Note] in quibusdam quae non tam naturae
quam beatae vitae adiuncta sunt . hominem enim [Note] esse
censebant quasi partem quandam [Note] civitatis et universi
generis humani , eumque esse coniunctum cum hominibus humana [Note] quadam societate . ac de summo quidem -- -- atque haec illa sunt
tria genera quae putant plerique Peripateticos dicere .
id quidem non falso ; est enim haec partitio illorum ;
illud imprudenter , si alios esse Academicos qui tum [Note]
appellarentur alios Peripateticos arbitrantur . communis haec ratio , et utrisque hic bonorum finis videbatur , [Note]
adipisci quae essent prima in [Note] natura quaeque ipsa
per sese expetenda aut omnia aut maxima ; ea sunt
autem maxima , quae in ipso animo atque in ipsa virtute versantur . itaque omnis illa antiqua [Note] philosophia
sensit in una virtute esse positam beatam vitam , nec
tamen beatissimam nisi adiungerentur etiam [Note] corporis
et cetera quae supra dicta sunt ad virtutis usum idonea .
ch. 6
1.22Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.]. | ||
<<Cic. Acad. Pos. 1.19 | Cic. Acad. Pos. 1.21 () | >>Cic. Acad. Pos. 1.24 |
