Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.20 Cic. Acad. Pos. 1.22 () >>Cic. Acad. Pos. 1.25

1.21ergo haec animorum; vitae autem (id enim erat tertium) adiuncta esse dicebant quae ad virtutis usum valerent. Iam [Note] virtus in [Note] animi bonis et in corporis cernitur et [Note] in quibusdam quae non tam naturae quam beatae vitae adiuncta sunt. hominem enim [Note] esse censebant quasi partem quandam [Note] civitatis et universi generis humani, eumque esse coniunctum cum hominibus humana [Note] quadam societate. ac de summo quidem

-- --

atque naturali bono sic agunt; cetera autem pertinere ad id putant aut adaugendum aut [ad] tenendum, [Note] [Note] [Note] ut divitias ut opes ut gloriam ut gratiam. Ita tripertita ab his inducitur ratio bonorum,

ch. 6 1.22atque haec illa sunt tria genera quae putant plerique Peripateticos dicere. id quidem non falso; est enim haec partitio illorum; illud imprudenter, si alios esse Academicos qui tum [Note] appellarentur alios Peripateticos arbitrantur. communis haec ratio, et utrisque hic bonorum finis videbatur, [Note] adipisci quae essent prima in [Note] natura quaeque ipsa per sese expetenda aut omnia aut maxima; ea sunt autem maxima, quae in ipso animo atque in ipsa virtute versantur. itaque omnis illa antiqua [Note] philosophia sensit in una virtute esse positam beatam vitam, nec tamen beatissimam nisi adiungerentur etiam [Note] corporis et cetera quae supra dicta sunt ad virtutis usum idonea. 1.23Ex hac descriptione [Note] agendi quoque aliquid in vita et officii ipsius initium reperiebatur, quod erat in conservatione <sui et in appetitione> [Note] earum rerum quas natura praescriberet. hinc gignebatur fuga desidiae voluptatumque contemptio, ex quo laborum dolorumque susceptio multorum magnorum<que> [Note] recti honestique causa et earum rerum quae erant congruentes cum praescriptione [Note] naturae; unde et amicitia exsistebat et iustitia atque aequitas, eaeque et voluptatibus et multis vitae commodis anteponebantur. Haec quidem fuit apud eos morum institutio et eius partis [Note] quam primam posui forma atque descriptio.



Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.20 Cic. Acad. Pos. 1.22 () >>Cic. Acad. Pos. 1.25

Powered by PhiloLogic