Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.]. | ||
<<Cic. Acad. Pos. 1.27 | Cic. Acad. Pos. 1.29 () | >>Cic. Acad. Pos. 1.32 |
1.28et cum ita moveatur
illa vis quam qualitatem esse diximus , et cum sic
ultro citroque [Note] versetur , et materiam ipsam totam [Note]
penitus commutari putant et illa effici quae appellant
qualia ; e quibus in [Note] omni natura cohaerente [Note] et continuata cum omnibus suis partibus unum [Note] effectum esse
mundum , extra quem nulla pars materiae [Note] sit nullumque corpus . Partis autem esse mundi omnia quae
insint in eo , quae natura sentiente teneantur , in qua -- -- quam vim animum esse dicunt mundi , eandemque esse [Note] mentem sapientiamque perfectam , quem deum appellant , omniumque rerum quae sunt [Note] ei subiectae quasi prudentiam [Note] quandam procurantem caelestia maxime , deinde
in terris ea quae pertineant [Note] ad homines ; quam interdum eandem necessitatem appellant , quia nihil aliter
possit atque ab ea constitutum sit , inter <dum > [Note] * * * quasi
fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterni , non [Note] numquam quidem [Note] eandem fortunam , quod
efficiat multa improvisa et [Note] necopinata nobis propter
obscuritatem ignorationemque causarum . [Note]
ch. 8
1.30Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.]. | ||
<<Cic. Acad. Pos. 1.27 | Cic. Acad. Pos. 1.29 () | >>Cic. Acad. Pos. 1.32 |
