Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.1 Cic. Acad. Pos. 1.3 () >>Cic. Acad. Pos. 1.6

1.2 hic pauca primo, atque ea [Note] percunctantibus nobis ecquid [Note] forte Roma [Note] novi.

<Tum> [Note] Atticus Omitte ista quae nec percunctari nec audire sine molestia possumus quaeso inquit et quaere [Note] potius ecquid [Note] ipse novi. silent enim diutius Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum cessare sed celare quae scribat existimo.

Minime vero inquit ille; intemperantis enim arbitror esse scribere quod occultari velit; [Note] sed habeo magnum opus [Note] in manibus, quae [Note] iam pridem; ad hunc

-- --

enim [Note] ipsum (me autem dicebat) quaedam institui, quae et sunt magna sane et limantur a me politius.

1.3

Et ego Ista quidem inquam Varro iam diu expectans non audeo tamen flagitare; audivi enim e Libone nostro, cuius nosti studium (nihil enim [Note] eius modi celare possumus), non te ea intermittere sed accuratius tractare nec de manibus umquam deponere. illud autem mihi ante hoc tempus numquam in mentem venit a te requirere. sed nunc postea quam sum ingressus res eas quas tecum simul didici mandare monumentis philosophiamque veterem illam a Socrate ortam Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur cum [Note] multa scribas genus hoc [Note] praetermittas, praesertim cum et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res longe ceteris et studiis et artibus antecedat.

ch. 21.4

Tum ille: 'Rem a me saepe deliberatam et multum agitatam requiris. itaque non haesitans respondebo, sed [Note] ea dicam quae mihi sunt in promptu, quod ista ipsa de re multum ut dixi et diu cogitavi. nam cum philosophiam viderem diligentissime Graecis litteris explicatam, existimavi si qui de nostris eius studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi, Graeca potius quam nostra lecturos, sin a Graecorum artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec [Note] quidem curaturos, quae sine eruditione Graeca intellegi non possunt. [Note] itaque ea nolui [Note] scribere quae nec indocti intellegere possent nec docti legere curarent.



Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.1 Cic. Acad. Pos. 1.3 () >>Cic. Acad. Pos. 1.6

Powered by PhiloLogic