Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.30 Cic. Acad. Pos. 1.33 () >>Cic. Acad. Pos. 1.36

1.32scientiam autem nusquam esse censebant nisi in animi notionibus [Note] atque rationibus. qua de causa definitiones rerum probabant et has ad omnia de quibus disceptabatur adhibebant; verborum etiam explicatio [Note] probabatur, [Note] id est qua de causa quaeque essent [Note] ita nominata, quam ἐτυμολογίαν appellabant; post argumentis quibusdam [Note] et quasi rerum notis ducibus [Note] utebantur ad probandum [Note] et ad concludendum id quod explanari volebant. in qua [Note] tradebatur omnis dialecticae [Note] disciplina id est orationis ratione conclusae; [Note] huic quasi ex altera parte oratoria vis dicendi adhibebatur, explicatrix orationis perpetuae ad persuadendum accommodatae.

1.33

Haec forma [Note] erat illis prima, a Platone tradita; cuius quas acceperim dissupationes [Note] si vultis exponam.'

Nos vero volumus inquam, ut pro Attico etiam respondeam.

[Note] Et recte quidem [Note] inquit respondes; praeclare enim explicatur Peripateticorum et Academiae veteris auctoritas.

ch. 9

[Note] Aristoteles igitur [Note] primus species quas paulo ante dixi labefactavit, quas mirifice Plato erat amplexatus, [Note] ut in iis quiddam divinum esse diceret. Theophrastus autem, vir et oratione suavis et ita moratus ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem ferat, [Note] vehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem veteris disciplinae; spoliavit enim virtutem suo decore imbecillamque reddidit, quod negavit in ea sola positum esse beate vivere. 1.34Nam Strato eius auditor quamquam fuit acri ingenio tamen ab ea

-- --

disciplina omnino semovendus est; qui cum maxime necessariam partem philosophiae, quae posita est in virtute et in [Note] moribus, reliquisset totumque se ad investigationem naturae contulisset, in ea ipsa plurimum dissedit a suis. Speusippus autem et Xenocrates, qui primi Platonis rationem auctoritatemque susceperant, et post eos Polemo [Note] et Crates unaque Crantor [Note] in Academia congregati diligenter ea [Note] quae a superioribus acceperant tuebantur. [Note] Iam Polemonem audiverant assidue Zeno et Arcesilas. [Note]



Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.30 Cic. Acad. Pos. 1.33 () >>Cic. Acad. Pos. 1.36

Powered by PhiloLogic