Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.33 Cic. Acad. Pos. 1.35 () >>Cic. Acad. Pos. 1.38

1.34Nam Strato eius auditor quamquam fuit acri ingenio tamen ab ea

-- --

disciplina omnino semovendus est; qui cum maxime necessariam partem philosophiae, quae posita est in virtute et in [Note] moribus, reliquisset totumque se ad investigationem naturae contulisset, in ea ipsa plurimum dissedit a suis. Speusippus autem et Xenocrates, qui primi Platonis rationem auctoritatemque susceperant, et post eos Polemo [Note] et Crates unaque Crantor [Note] in Academia congregati diligenter ea [Note] quae a superioribus acceperant tuebantur. [Note] Iam Polemonem audiverant assidue Zeno et Arcesilas. [Note] 1.35sed Zeno, cum Arcesilam [Note] anteiret aetate valdeque subtiliter dissereret et peracute moveretur, corrigere conatus est disciplinam. eam quoque si videtur correctionem explicabo, sicut solebat Antiochus.

Mihi vero inquam videtur, quod vides idem significare Pomponium.

ch. 10

[Note] 'Zeno igitur nullo modo is erat qui ut Theophrastus nervos [Note] virtutis inciderit, [Note] sed contra qui omnia quae[que] [Note] ad beatam vitam pertinerent in una virtute poneret nec quicquam aliud numeraret in bonis idque appellaret honestum quod esset simplex quoddam et solum et unum bonum. 1.36cetera [Note] autem etsi nec bona nec mala essent tamen alia secundum naturam dicebat alia naturae esse contraria; his ipsis alia interiecta et media numerabat. quae autem secundum naturam essent ea sumenda et quadam aestimatione dignanda [Note] docebat, [Note] contraque contraria; neutra autem in mediis relinquebat, in quibus ponebat nihil omnino esse momenti.



Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.33 Cic. Acad. Pos. 1.35 () >>Cic. Acad. Pos. 1.38

Powered by PhiloLogic