Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.]. | ||
<<Cic. Acad. Pos. 1.33 | Cic. Acad. Pos. 1.37 () | >>Cic. Acad. Pos. 1.40 |
1.35sed Zeno , cum Arcesilam [Note] anteiret aetate valdeque subtiliter dissereret et
peracute moveretur , corrigere conatus est disciplinam .
eam quoque si videtur correctionem explicabo , sicut
solebat Antiochus .
cetera [Note] autem
etsi nec bona nec mala essent tamen alia secundum
naturam dicebat alia naturae esse contraria ; his
ipsis alia interiecta et media numerabat . quae autem
secundum naturam essent ea sumenda et quadam aestimatione dignanda [Note] docebat , [Note] contraque contraria ; neutra
autem in mediis relinquebat , in quibus ponebat nihil
omnino esse momenti .
1.37sed quae essent sumenda , ex
iis alia pluris esse aestimanda alia minoris . quae pluris
ea praeposita appellabat , reiecta autem quae minoris .
Atque ut haec non tam rebus quam vocabulis commutaverat ,
-- -- cumque superiores
non omnem virtutem in ratione esse dicerent [Note] sed
quasdam virtutes quasi [Note] natura aut more perfectas ,
hic omnis in ratione ponebat . cumque illi ea genera
virtutum [Note] quae supra dixi seiungi posse arbitrarentur ,
hic nec id ullo modo fieri posse disserebat , [Note] nec virtutis usum modo ut superiores sed ipsum habitum
per se esse praeclarum , nec tamen virtutem cuiquam
adesse quin ea semper uteretur . cumque perturbationem animi illi ex homine non tollerent naturaque et [Note]
condolescere et concupiscere et extimescere et efferri
laetitia dicerent , sed ea contraherent in angustumque
deducerent , hic omnibus his quasi morbis voluit carere
sapientem .
ch. 10
[Note] '
Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.]. | ||
<<Cic. Acad. Pos. 1.33 | Cic. Acad. Pos. 1.37 () | >>Cic. Acad. Pos. 1.40 |
