Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.]. | ||
<<Cic. Acad. Pos. 1.36 | Cic. Acad. Pos. 1.39 () | >>Cic. Acad. Pos. 1.41 |
1.38cumque superiores
non omnem virtutem in ratione esse dicerent [Note] sed
quasdam virtutes quasi [Note] natura aut more perfectas ,
hic omnis in ratione ponebat . cumque illi ea genera
virtutum [Note] quae supra dixi seiungi posse arbitrarentur ,
hic nec id ullo modo fieri posse disserebat , [Note] nec virtutis usum modo ut superiores sed ipsum habitum
per se esse praeclarum , nec tamen virtutem cuiquam
adesse quin ea semper uteretur . cumque perturbationem animi illi ex homine non tollerent naturaque et [Note]
condolescere et concupiscere et extimescere et efferri
laetitia dicerent , sed ea contraherent in angustumque
deducerent , hic omnibus his quasi morbis voluit carere
sapientem .
1.39cumque eas perturbationes antiqui naturales esse dicerent et rationis expertes aliaque in parte
animi cupiditatem alia [Note] rationem collocarent , ne his
quidem assentiebatur ; nam et perturbationes voluntarias esse putabat opinionisque iudicio suscipi et omnium perturbationum matrem esse arbitrabatur [Note] immoderatam quandam intemperantiam . Haec fere de
moribus .
-- --
ch. 11
Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.]. | ||
<<Cic. Acad. Pos. 1.36 | Cic. Acad. Pos. 1.39 () | >>Cic. Acad. Pos. 1.41 |
