Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.39 Cic. Acad. Pos. 1.41 () >>Cic. Acad. Pos. 1.44

1.40

Plurima autem [Note] in illa tertia philosophiae parte mutavit. in qua primum de sensibus ipsis quaedam dixit nova, quos iunctos [Note] esse censuit e quadam quasi impulsione oblata extrinsecus, quam ille φαντασίαν, [Note] nos visum appellemus [Note] licet, et teramus [Note] hoc quidem verbum, [Note] erit enim utendum in reliquo sermone saepiussed ad haec quae visa sunt et quasi accepta sensibus assensionem [Note] adiungit animorum, quam esse vult in nobis positam et voluntariam. 1.41visis non omnibus adiungebat fidem sed is solum quae propriam quandam haberent declarationem earum rerum quae viderentur; id autem visum cum ipsum per se cerneretur, comprehendibileferetis haec? [Note]' ATT. nos vero inquit; [Note] quonam [Note] enim alio [Note] modo καταλημπτὸν diceres?[Note]

sed cum acceptum iam et approbatum [Note] esset, comprehensionem appellabat, similem is rebus quae manu prenderentur; ex quo etiam nomen hoc duxerat [at], [Note] cum eo verbo antea nemo tali in re [Note] usus esset, plurimisque idem novis verbis (nova enim dicebat) usus est. Quod autem erat sensu comprensum id ipsum sensum appellabat, et si ita erat comprensum ut convelli ratione non posset scientiam, sin aliter inscientiam nominabat; ex qua existebat [Note] etiam opinio, quae esset imbecilla [Note] et cum falso incognitoque communis. 1.42sed inter scientiam et inscientiam comprehensionem illam quam dixi collocabat, eamque neque in rectis neque in pravis [Note] numerabat, sed soli credendum

-- --

esse dicebat. E quo sensibus etiam fidem tribuebat, quod ut supra dixi comprehensio facta sensibus et vera esse illi et fidelis videbatur, non quod [Note] omnia quae essent in re comprehenderet, sed quia nihil quod cadere in eam [Note] posset relinqueret, quodque natura quasi normam scientiae et principium sui dedisset unde postea notiones rerum in animis imprimerentur; e quibus non principia solum sed latiores quaedam ad rationem inveniendam viae reperiuntur. [Note] errorem autem et temeritatem et ignorantiam [Note] et opinationem et suspicionem et uno nomine omnia quae essent aliena firmae et constantis assensionis a virtute sapientiaque removebat.

Atque in his fere commutatio constitit omnis dissensioque Zenonis a superioribus.

ch. 12



Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.39 Cic. Acad. Pos. 1.41 () >>Cic. Acad. Pos. 1.44

Powered by PhiloLogic