Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.40 Cic. Acad. Pos. 1.43 () >>Cic. Acad. Pos. 1.45

1.42sed inter scientiam et inscientiam comprehensionem illam quam dixi collocabat, eamque neque in rectis neque in pravis [Note] numerabat, sed soli credendum

-- --

esse dicebat. E quo sensibus etiam fidem tribuebat, quod ut supra dixi comprehensio facta sensibus et vera esse illi et fidelis videbatur, non quod [Note] omnia quae essent in re comprehenderet, sed quia nihil quod cadere in eam [Note] posset relinqueret, quodque natura quasi normam scientiae et principium sui dedisset unde postea notiones rerum in animis imprimerentur; e quibus non principia solum sed latiores quaedam ad rationem inveniendam viae reperiuntur. [Note] errorem autem et temeritatem et ignorantiam [Note] et opinationem et suspicionem et uno nomine omnia quae essent aliena firmae et constantis assensionis a virtute sapientiaque removebat.

Atque in his fere commutatio constitit omnis dissensioque Zenonis a superioribus.

ch. 12 1.43

Quae cum dixisset [et], [Note] Breviter sane minimeque obscure exposita est inquam a te Varro et veteris Academiae ratio et Stoicorum. horum [Note] esse autem arbitror, ut [Note] Antiocho nostro familiari placebat, correctionem veteris Academiae potius quam aliquam novam disciplinam putandam.

Tum [Note] Varro Tuae [Note] sunt nunc partes inquit qui ab antiquorum ratione [Note] desciscis [Note] et ea quae ab Arcesila novata sunt probas, docere [Note] quod et qua de causa discidium [Note] factum sit, ut videamus satisne ista sit iusta defectio.



Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.40 Cic. Acad. Pos. 1.43 () >>Cic. Acad. Pos. 1.45

Powered by PhiloLogic