Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.]. | ||
<<Cic. Acad. Pos. 1.43 | Cic. Acad. Pos. 1.45 () | >>Cic. Acad. Pos. 1.46 |
1.44
itaque Arcesilas negabat esse quicquam quod sciri posset , ne illud quidem ipsum quod
Socrates sibi reliquisset , ut nihil scire se sciret ; [Note] sic
omnia latere censebat [Note] in occulto neque esse quicquam
quod cerni aut intellegi posset ; [Note] quibus de causis nihil
oportere neque profiteri neque affirmare quemquam [Note]
neque assensione [Note] approbare , cohibereque semper et
ab omni lapsu continere temeritatem , quae tum [Note] [Note] esset
insignis cum [Note] aut falsa aut incognita res approbaretur ,
neque hoc quicquam esse [Note] turpius quam cognitioni et
perceptioni assensionem [Note] approbationemque praecurrere . huic rationi quod erat consentaneum faciebat ,
ut contra omnium sententias disserens [Note] de sua plerosque [Note] deduceret , [Note] ut cum in eadem re paria contrariis in
partibus momenta rationum invenirentur facilius ab
utraque parte assensio [Note] sustineretur .
Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.]. | ||
<<Cic. Acad. Pos. 1.43 | Cic. Acad. Pos. 1.45 () | >>Cic. Acad. Pos. 1.46 |
