Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 13.39 Cic. Att. 13.40 (English) >>Cic. Att. 13.41

Scr. in Tusculano vii aut vi Id. Sext. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. 13.40.1 itane? nuntiat Brutus illum ad bonos viros? εὐαγγέλια. sed ubi eos? nisi forte se suspendit. †hic autem ut fultum est.† ubi igitur φιλοτέχνημα illud tuum quod vidi in Parthenone, Ahalam et Brutum? sed quid faciat? illud optime, sed ne is quidem qui omnium flagitiorum auctor bene de nostro. at ego verebar ne etiam Brutus eum diligeret; ita enim significarat iis litteris quas ad me, at vellem aliquid degustasses de fabulis. sed coram, ut scribis.

13.40.2 etsi quid mi auctor es? advolone an maneo? equidem et in libris haereo et illum hic excipere nolo; ad quem, ut audio, pater hodie ad Saxaacrimonia.† mirum quam inimicus ibat ut ego obiurgarem. sed ego ipse κεκέπφωμαι. itaque posthac. tu tamen vide quid de adventu meo censeas et τὰ ὅλα, cras si perspici potuerint, mane statim ut sciam.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 13.39 Cic. Att. 13.40 (English) >>Cic. Att. 13.41

Powered by PhiloLogic