Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 1 | Cic. Luc. 1 () | >>Cic. Luc. 4 |
1Magnum [Note] ingenium L . Luculli magnumque optimarum artium studium , tum omnis liberalis et digna
homine nobili ab eo percepta [Note] doctrina [Note] quibus temporibus florere in foro maxume potuit caruit omnino
rebus urbanis . ut enim [urbanis [Note] [Note]] admodum adulescens
cum fratre pari pietate et industria praedito paternas
inimicitias magna cum gloria est persecutus , in Asiam
quaestor profectus ibi permultos annos admirabili quadam laude provinciae praefuit ; [Note] deinde absens factus
aedilis , continuo praetor (licebat enim celerius legis
praemio ), post in Africam , inde ad consulatum ; quem
ita gessit ut diligentiam admirarentur omnes ingenium
agnoscerent . [Note] post ad Mithridaticum bellum missus [Note] a
senatu non modo opinionem vicit omnium , quae de
virtute eius erat sed etiam gloriam superiorum ;
2idque eo fuit mirabilius quod ab eo laus imperatoria non admodum expectabatur , [Note] qui adulescentiam [Note]
in forensi opera , quaesturae diuturnum tempus Murena
bellum in Ponto gerente in Asiae pace consumpserat .
sed incredibilis quaedam ingenii magnitudo non desideravit indocilem usus disciplinam . itaque cum totum
iter et navigationem consumpsisset partim in percontando [Note] [Note] a peritis partim in rebus gestis legendis , in
Asiam factus imperator venit , cum esset Roma profectus rei militaris rudis . habuit enim divinam quandam memoriam rerum — verborum maiorem Hortensius ; sed quo plus in negotiis gerendis res quam verba
prosunt , hoc erat memoria illa praestantior . quam
fuisse in Themistocle , quem facile Graeciae principem
ponimus , singularem ferunt ; qui quidem etiam pollicenti cuidam se artem ei [Note] memoriae , quae tum primum
proferebatur , traditurum respondisse dicitur oblivisci
se malle discere , credo quod haerebant in memoria
quaecumque audierat [Note] et viderat . tali ingenio praeditus Lucullus adiunxerat [Note] etiam illam quam Themistocles spreverat disciplinam ; itaque ut litteris consignamus quae monimentis mandare volumus sic
ille in animo res insculptas habebat .
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 1 | Cic. Luc. 1 () | >>Cic. Luc. 4 |
