Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 103 Cic. Luc. 105 () >>Cic. Luc. 107

104quae cum exposuisset, adiungit dupliciter dici adsensus sustinere sapientem, uno modo cum hoc intellegatur, omnino eum rei nulli adsentiri, altero cum se a respondendo ut aut adprobet quid aut inprobet sustineat, ut neque neget aliquid neque aiat. [Note] id cum ita sit, alterum placere ut numquam adsentiatur, alterum tenere ut sequens probabilitatem, ubicumque haec aut occurrat aut deficiat, aut 'etiam' aut 'non' respondere possit. [Note]nec utplaceat eum [Note] qui de omnibus rebus contineat se ab adsentiendo moveri tamen et agere aliquid, reliquit [Note] eius modi visa quibus ad actionem excitemur, item ea quae interrogati [Note] in

-- --

utramque partem respondere possimus sequentes tantum modo quod ita visum sit, dum sine adsensu; neque tamen omnia eius modi visa adprobari [Note] sed ea quae nulla re inpedirentur. 105Haec si vobis non probamus, sint falsa sane, invidiosa certe non sunt. non enim [Note] lucem eripimus sed ea quae vos percipi conprehendique eadem nos, si modo probabilia sint, videri dicimus.

ch. 33

Sic igitur inducto et constituto probabili, [Note] et.eo quidem expedito soluto libero nulla re inplicato, vides profecto Luculle iacere iam illud tuum perspicuitatis patrocinium. isdem enim hic sapiens de quo loquor oculis quibus iste vester caelum terram mare intuebitur, isdem sensibus reliqua quae sub quemque sensum cadunt sentiet. [Note] mare illud, quod nunc favonio nascente purpureum videtur, idem huic nostro videbitur, nec tamen adsentietur, quia nobismet ipsis modo caeruleum videbatur mane ravum, quodque nunc qua a sole conlucet [Note] albescit etvibrat dissimileque estproximo ei [Note] continenti, ut etiam si possis rationem reddere cur id eveniat tamen non possis id verum esse quod videbatur oculis defendere.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 103 Cic. Luc. 105 () >>Cic. Luc. 107

Powered by PhiloLogic