Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 104 Cic. Luc. 106 () >>Cic. Luc. 108

105Haec si vobis non probamus, sint falsa sane, invidiosa certe non sunt. non enim [Note] lucem eripimus sed ea quae vos percipi conprehendique eadem nos, si modo probabilia sint, videri dicimus.

ch. 33

Sic igitur inducto et constituto probabili, [Note] et.eo quidem expedito soluto libero nulla re inplicato, vides profecto Luculle iacere iam illud tuum perspicuitatis patrocinium. isdem enim hic sapiens de quo loquor oculis quibus iste vester caelum terram mare intuebitur, isdem sensibus reliqua quae sub quemque sensum cadunt sentiet. [Note] mare illud, quod nunc favonio nascente purpureum videtur, idem huic nostro videbitur, nec tamen adsentietur, quia nobismet ipsis modo caeruleum videbatur mane ravum, quodque nunc qua a sole conlucet [Note] albescit etvibrat dissimileque estproximo ei [Note] continenti, ut etiam si possis rationem reddere cur id eveniat tamen non possis id verum esse quod videbatur oculis defendere. 106'Unde memoria, si nihil percipimus?' sic [Note] enim quaerebas. quid [Note] meminisse visa nisi conprensa non possumus? quid Polyaenus, [Note] qui magnus mathematicus fuisse dicitur, is postea quam Epicuro adsentiens totam geometriam falsam esse credidit, num illa etiam quae sciebat oblitus est? atqui falsum quod est id percipi non potest, ut vobismet ipsis placet. si igitur memoria perceptarum conprensarumque rerum est, omnia quae quisque meminit

-- --

habet ea conprensa atque percepta; falsi autem conprendi nihil potest; et omnia meminit Seiron [Note] Epicuri dogmata; vera igitur illa sunt nunc omnia. [Note] hoc per me licet; sed tibi aut concedendum est ita esse, quod minime vis, aut memoriam mihi remittas oportet et fateare [Note] esse ei locum etiam si conprehensio perceptioque nulla sit.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 104 Cic. Luc. 106 () >>Cic. Luc. 108

Powered by PhiloLogic