Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 104 Cic. Luc. 107 () >>Cic. Luc. 109

106'Unde memoria, si nihil percipimus?' sic [Note] enim quaerebas. quid [Note] meminisse visa nisi conprensa non possumus? quid Polyaenus, [Note] qui magnus mathematicus fuisse dicitur, is postea quam Epicuro adsentiens totam geometriam falsam esse credidit, num illa etiam quae sciebat oblitus est? atqui falsum quod est id percipi non potest, ut vobismet ipsis placet. si igitur memoria perceptarum conprensarumque rerum est, omnia quae quisque meminit

-- --

habet ea conprensa atque percepta; falsi autem conprendi nihil potest; et omnia meminit Seiron [Note] Epicuri dogmata; vera igitur illa sunt nunc omnia. [Note] hoc per me licet; sed tibi aut concedendum est ita esse, quod minime vis, aut memoriam mihi remittas oportet et fateare [Note] esse ei locum etiam si conprehensio perceptioque nulla sit. 107'Quid [Note] fiet artibus?' Quibus? [Note] iisne quae [Note] ipsae fatentur coniectura se plus uti quam scientia, an iis [Note] quae tantum id quod videtur secuntur nec habent [Note] istam artem vestram qua vera et falsa diiudicent?

Sed illa sunt lumina duo quae maxime causam istam continent. Primum enim negatis fieri posse ut quisquam nulli rei adsentiatur. at id quidem perspicuum est, cum Panaetius, princeps prope meo quidem iudicio Stoicorum, ea de re dubitare se dicat quam [Note] omnes praeter eum Stoici certissimam [Note] putant, vera esse <responsa> haruspicum [Note] auspicia oracula somnia vaticinationes, seque ab adsensu sustineatquod is potest facere vel [Note] de iis rebus quas illi a quibus ipse didicit certas habuerint, cur id sapiens de reliquis rebus facere non possit? an est aliquid quod positum [Note] vel inprobare vel adprobare possit, dubitare [Note] non possit? an tu in soritis poteris hoc cum voles, ille in reliquis rebus non poterit eodem modo insistere, praesertim cum possit sine adsensione ipsam veri similitudinem non inpeditam sequi.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 104 Cic. Luc. 107 () >>Cic. Luc. 109

Powered by PhiloLogic