Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 107 Cic. Luc. 109 () >>Cic. Luc. 111

108Alterum est quod negatis [Note] actionem ullius rei posse in eo esse qui nullam rem adsensu suo conprobet. Primum enim

-- --

videri oportet, [Note] in quo sit [Note] etiam adsensus (dicunt enim Stoici sensus ipsos adsensus esse, quos quoniam adpetitio consequatur actionem sequi) — tolli autem omnia si visa tollantur.

ch. 34hac de re in utramque partem 5et dicta sunt [Note] et scripta multavide superiore†, [Note] sed brevi res potest tota confici. ego enim etsi maximam actionem puto repugnare visis obsistere opinionibus adsensus lubricos sustinere, credoque Clitomacho ita scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum [Note] a Carneade, quod ut feram et inmanem beluam sic ex animis nostris adsensionem id est opinationem et temeritatem extraxisset, tamen, ut ea pars defensionis relinquatur, quid impediet actionem eius qui probabilia sequitur nulla re inpediente? 109'Hoc' inquit 'ipsum inpediet, quod statuet ne id quidem quod probet posse percipi'. lam istuc te quoque impediet in navigando et [Note] in conserendo, in uxore ducenda in liberis procreandis, plurumisque in rebus, in quibus nihil sequere praeter probabile. Et tamen illud usitatum et saepe repudiatum refers, non ut Antipater, sed ut ais pressius; nam [Note] Antipatrum reprensum [Note] quod diceret consentaneum esse ei qui adfirmaret nihil posse conprendi id ipsum saltem dicere posse conprendi. quod ipsi Antiocho pingue videbatur et sibi ipsum [Note] contrarium; [Note] non enim potest convenienter dici nihil conprendi posse, <si quicquam conprendi posse> [Note] dicatur. illo modo potius putat urguendum fuisse Carneadem, cum sapientis nullum decretum esse possit [Note] nisi conprehensum perceptum cognitum, ut hoc ipsum decretum qui sapientis esse <diceret>, [Note] nihil posse percipi, fateretur esse perceptum. proinde quasi sapiens nullum aliud decretum habeat et sine decretis vitam agere possit.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 107 Cic. Luc. 109 () >>Cic. Luc. 111

Powered by PhiloLogic