Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 9 Cic. Luc. 11 () >>Cic. Luc. 13

10Hic Catulus 'Etsi heri' inquit 'id quod quaerebatur paene explicatum est, ut tota fere quaestio tractata videatur, tamen expecto ea quae te pollicitus es Luculle ab Antiocho audita dicturum.'

'Equidem' inquit Hortensius 'feci plus quam vellem; totam enim rem Catule Lucullo [Note] integram servatam oportuit. et tamen fortasse servata est; a me enim ea quae in promptu erant dicta sunt, a Lucullo autem reconditiora desidero.'

Tum ille 'Non sane' inquit 'Hortensi conturbat me expectatio tua, etsi nihil est iis qui placere volunt tam adversarium; sed quia non laboro quam [quam [Note]] valde ea quae dico probaturus sim, eo minus conturbor. dicam enim nec mea nec ea, [Note] in quibus non si non [Note] fuerint vinci me malim quam vincere. sed mehercule, ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone labefacta [Note] est, mihi tamen videtur esse verissima. agam igitur sicut Antiochus agebat. nota enim mihi res est; nam et vacuo animo ilium audiebam et magno studio, eadem de re etiam saepius: ut etiam maiorer expectationem mei faciam quam modo fecit Hortensius.'

Cum ita esset exorsus, ad audiendum animos ereximus.

11LUC. At ille 'Cum Alexandriae pro quaestore' inquit 'essem, fuit Antiochus mecum, et erat iam antea Alexandriae [Note] familiaris Antiochi Heraclitus Tyrius, qui et Clitomachum multos annos et Philonem audierat, homo sane in ista philoisophia, quae nunc prope dimissa revocatur, probatus et nobilis; cum quo et [Note] Antiochum saepe disputantem audiebamsed utrumque leniter; et quidem isti libri duo Philonis, de quibus heri dictum a Catulo est, tum erant allati Alexandriam tumque primum in Antiochi manus venerant; et homo natura lenissumus (nihil enim poterat fieri illo mitius) stomachari tamen coepit. mirabar; nec enim umquam ante videram. at ille Heracliti medriam inplorans quaerere ex eo viderenturne illa Philonis aut ea num vel e [Note] Philone vel ex ullo Academico audivisset aliquando. negabat, Philonis tamen scriptum agnoscebat; nec id quidem dubitari [Note] poterat, nam aderant mei familiares docti homines [Note] P. et C. Selii et Tetrilius [Note] Rogus, qui se illa audivisse Romae de Philone et ab eo ipso duo illos libros dicerent descripsisse.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 9 Cic. Luc. 11 () >>Cic. Luc. 13

Powered by PhiloLogic