Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 112 Cic. Luc. 115 () >>Cic. Luc. 117

114Illud ferre non possum: tu cum me incognito adsentiri vetes idque turpissimum esse dicas et plenissimum temeritatis, tantum tibi adroges ut exponas disciplinam sapientiae, naturam rerum omnium evolvas, mores fingas, fines bonorum malorumque constituas, officia describas, [Note] quam vitam ingrediar definias, idemque etiam disputandi et intellegendi iudicium dicas te et artificium traditurumperficies ut ego ista innumerabilia conplectens nusquam labar nihil opiner? quae tandem ea est disciplina ad quam me deducas si ab hac abstraxeris? vereor ne subadroganter facias si dixeris tuam; atqui [Note] ita dicas necesse est. Neque vero tu solus, sed ad suam quisque rapiet. 115age restitero Peripateticis, qui sibi cum oratoribus cognationem esse, qui claros viros a se instructos dicant rem publicam saepe rexisse, sustinuero Epicureos, tot meos familiares, tam bonos tam inter se amantes viros: Diodoto quid faciam Stoico, quem a puero audivi, qui mecum vivit tot annos, qui habitat apud me, quem et admiror et diligo, qui ista Antiochea contemnit. 'Nostra' inquies 'sola vera sunt'. Certe sola, si vera; plura enim vera discrepantia esse non possunt. utrum igitur nos inpudentes, qui labi nolumus, [Note] an illi adrogantes qui sibi persuaserint scire se solos omnia? 'Non me quidem' inquit 'sed sapientem dico scire.' Optime: nempe ista scire quae sunt in tua disciplina. hoc primum quale est, [Note] a non sapiente explicari sapientiam? Sed discedamus a nobismet ipsis, de sapiente loquamur, de [Note] quo ut saepe iam dixi omnis [Note] haec quaestio est.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 112 Cic. Luc. 115 () >>Cic. Luc. 117

Powered by PhiloLogic