Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 115 Cic. Luc. 117 () >>Cic. Luc. 119

116In tres igitur partes et a plerisque et a vobismet ipsis distributa sapientia est. Primum ergo si planet quae de natura rerum sint quaesita videamusvel, ut illud ante: estne quisquam tanto inflatus errore ut sibi se ilia scire persuaserit? non quaero rationes eas quae ex coniectura pendent, quae disputationibus huc et illuc trahuntur, nullam adhibent persuadendi necessitatem; geometrae provideant, qui se profitentur non persuadere sed cogere, et qui [Note] omnia vobis quae describunt probant. non quaero ex his illa initia

-- --

mathematicorum, quibus non concessis [Note] digitum progredi non possunt, punctum esse quod magnitudinem nullam habeat, extremitatem et quasi libramentum in quo nulla omnino crassitudo sit, liniamentum [Note] <longitudinem> sine ulla [Note] latitudine [Note] ** carentem. haec cum vera esse concessero, si adigam ius [Note] iurandum sapientem, nec prius quam Archimedes eo inspectante rationes omnes descripserit eas quibus efficitur multis partibus solem maiorem esse quam terrain, iuraturum putas? si fecerit, solem ipsum, quem deum censet esse, contempserit. 117Quod si geometricis rationibus non est crediturus, quae vim adferunt in docendo vos ipsi ut dicitis, ne ille longe aberit ut argumentis credat philosophorumaut si est crediturus, quorum potissimum? omnia enim physicorum licet explicare, sed longum est; quaero tamen quem sequatur. finge aliquem nunc fieri sapientem, nondum esse; quam [Note] potissimum sententiam [Note] [melius [Note]] eliget <et> [Note] disciplinam? etsi quamcumque eliget insipiens eliget; sed sit ingenio divino: quem unum e physicis potissimum probabit? [Note] nec plus uno poterit. Non persequor quaestiones infinitas; tantum de principiis rerum e quibus omnia constant videamus quem probet; est enim inter magnos homines summa dissensio.

ch. 37



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 115 Cic. Luc. 117 () >>Cic. Luc. 119

Powered by PhiloLogic