Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 117 | Cic. Luc. 119 () | >>Cic. Luc. 121 |
118Princeps [Note] Thales
unus e septem , cui sex reliquos concessisse [Note] primas [Note]
ferunt , ex aqua dixit constare omnia . at hoc Anaximandro populari et sodali suo non persuasit ; is enim
infinitatem [Note] naturae dixit esse e qua omnia gignerentur . post eius auditor Anaximenes infinitum aera ,
sed ea quae ex eo orerentur [Note] definita ; gigni autem
terram aquam ignem , tum ex iis omnia . Anaxagoras
materiam infinitam , sed ex ea particulas similes inter
se [Note] minutas , eas primum [Note] confusas postea in ordinem
adductas mente [Note] divina . Xenophanes paulo etiam antiquior unum esse omnia , neque id esse mutabile , et
id esse deum neque natum umquam [Note] et sempiternum ,
conglobata figura . Parmenides ignem qui moveat , terram quae ab eo formetur . Leucippus plenum et inane .
Democritus huic in hoc similis , uberior in ceteris .
Empedocles [Note] haec pervolgata et nota quattuor . Heraclitus ignem . Melissus hoc [Note] quod esset infinitum et
inmutabile et fuisse semper et fore . Plato [Note] ex materia in se omnia recipiente mundum factum esse
censet a deo sempiternum . Pythagorei e [Note] numeris et
mathematicorum initiis proficisci volunt omnia . Ex
is eliget [Note] vester sapiens unum aliquem credo quem
sequatur , ceteri tot viri et tanti repudiati ab eo condemnatique discedent .
119quamcumque vero sententiam
probaverit eam sic animo conprensam habebit ut ea
quae sensibus , nec magis adprobabit nunc [Note] lucere quam ,
quoniam Stoicus est , hunc mundum esse sapientem ,
habere mentem quae et [Note] se et ipsum fabricata sit et
omnia moderetur moveat regat ; erit ei persuasum
etiam solem lunam stellas omnes terram mare deos
esse , quod quaedam animalis intellegentia per omnia
ea permanet [Note] et transeat ; fore tamen aliquando ut omnis hic mundus ardore deflagret .
-- --
ch. 38
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 117 | Cic. Luc. 119 () | >>Cic. Luc. 121 |