Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 121 Cic. Luc. 123 () >>Cic. Luc. 125

122Latent ista omnia Luculle crassis occultata et circumfusa tenebris, [Note] [Note] ut nulla acies humani ingenii tanta sit, quae penetrare in caelum, terram intrare possit. Corpora nostra non novimus, qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat ignoramus; itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt ut viderentur, nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta [Note] mutentur. sed ecquid [Note] nos eodem modo rerum naturas persecare aperire dividere possumus, ut videamus terra penitusne defixa sit [Note] et quasi radicibus suis haereat an media pendeat. 123Habitari ait Xenophanes in luna, eamque [Note] [Note] esse terram multarum urbium et montium: portenta videntur; sed tamen nec ille qui dixit iurare posset ita se rem habere, neque

-- --

ego non <ita. Vos> [Note] [enim [Note]] etiam dicitis esse e regione nobis, e [Note] contraria parte terrae qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia, [Note] quos ἀντίποδας vocatis: cur mihi magis suscensetis qui ista non aspernor quam is qui cum audiunt desipere vos [Note] arbitrantur? Hicetas Syracosius, ut ait Theophrastus, [Note] caelum solem lunam stellas supera denique omnia stare censet, neque praeter terram rem ullam in mundo moveri; quae [Note] cum circum axem se summa celeritate convertat et torqueat, eadem [Note] effici omnia quasi stante terra caelum moveretur. atque [Note] hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paulo obscurius. Quid tu Epicure, loquere: putas solem esse tantulum? 'Egone? nobis [Note] quidem ** tantum'. Et vos ab illo inridemini et ipsi ilium vicissim eluditis. liber igitur a tali inrisione Socrates, liber Aristo Chius qui nihil istorum sciri putat posse.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 121 Cic. Luc. 123 () >>Cic. Luc. 125

Powered by PhiloLogic