Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 127 Cic. Luc. 129 () >>Cic. Luc. 131

128sed vester ut adsentiatur credat adfirmet, noster ut vereatur temere opinari praeclareque agi secum putet si in eius modi rebus veri simile quod sit invenerit.

Veniamus nunc ad bonorum malorumque notionem; et [Note] paulum ante dicendum est. Non mihi videntur considerare cum [Note] physici [Note] ista [Note] valde adfirmant earum etiam rerum auctoritatem si [Note] quae inlustriores videantur amittere. non enim magis adsentiuntur nec adprobant [Note] lucere nunc quam [Note] cum cornix cecinerit tum aliquid eam aut iubere aut vetare, nec magis adfirmabunt signum illud si erunt mensi sex pedum esse, quam solem, quem metiri [Note] non possunt, plus quam duodeviginti partibus maiorem esse quam terram. ex [Note] quo illa conclusio nascitur: 'si sol quantus sit percipi non potest; qui ceteras res eodem modo <quo> [Note] magnitudinem solis adprobat is eas res non percipit; magnitudo autem solis percipi non potest; qui igitur id adprobat quasi percipiat, nullam rem percipit'. respondebunt [Note] posse percipi quantus sol sit: non repugnabo, dum modo eodem pacto cetera percipi conprehendique dicant. nec enim possunt dicere aliud alio magis minusve conprendi, quoniam omnium rerum una est definitio conprehendendi.

ch. 42 129Sed quod coeperam: quid habemus in rebus bonis et malis explorati? [Note] nempe fines constituendi sunt ad quos et bonorum et malorum summa referatur. qua de re est igitur inter summos viros maior dissensio? Et omitto illa quae relicta iam videntur, Erillum qui in cognitione et scientia summum bonum ponit; qui cum

-- --

Zenonis auditor esset vides quantum ab eo dissenserit et quam non multum a Platone. Megaricorum fuit nobilis disciplina, cuius ut scriptum video princeps Xenophanes quem modo nominavi, deinde [Note] eum secuti Parmenides et Zeno (** itaque ab is Eleatici [Note] [Note] philosophy nominabantur [Note]), post Euclides Socratis discipulus Megareus, a quo idem illi Megarici dicti, qui id bonum solum esse dicebant quod esset unum et simile et idem semper; [Note] hi quoque multa a Platone. a Menedemo autem, quod is Eretria fuit, Eretriaci appellate, quorum omne bonum in mente positum et mentis [Note] acie qua verum cerneretur, Erilli [Note] similia, sed opinor explicata uberius et ornatius.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 127 Cic. Luc. 129 () >>Cic. Luc. 131

Powered by PhiloLogic