Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 133 Cic. Luc. 135 () >>Cic. Luc. 137

134Ecce multo maior etiam dissensio. Zeno in una virtute positam beatam vitam putat. quid Antiochus? 'etiam' inquit 'beatam, sed non beatissimam'. deus ille qui nihil censuit deesse virtuti, homuncio hic qui multa putat praeter virtutem homini partim cara [Note] esse partim etiam necessaria. sed <et> [Note] ille vereor ne virtuti plus tribuat quam natura patiatur, praesertim Theophrasto [Note] multa diserte copioseque dicente, et hic metuo ne vix sibi constet, qui cum dicat esse quaedam et corporis et fortunae mala tamen eum qui in his omnibus sit beatum fore censeat si sapiens [Note] sit: distrahor, tum hoc mihi probabilius tum illud videtur, et tamen nisi alterutrum sit virtutem iacere plane puto. Verum in his discrepant.

ch. 44 135quid illa [Note] in quibus consentiunt num pro veris probare possumus, sapientis animum numquam nec cupiditate moveri nec laetitia ecferri? age haec probabilia sane 5 sint; num etiam ilia, numquam timere numquam dolere: sapiensne non timeat ne [Note] patria deleatur, non doleat [Note] si deleta sit? [Note] durum, sed Zenoni necessarium, cui praeter honestum nihil est in bonis, tibi vero Antioche minime, cui praeter honestatem multa bona, praeter turpitudinem multa mala videntur, quae et venientia metuat sapiens necesse est et venisse doleat. Sed quaero quando ista fuerint Academia veteredunttia, [Note] ut animum sapientis commoveri et conturbari negarent: mediocritates illi probabant et in omni permotione naturalem volebant esse quendam modum. legimus omnes Crantoris veteris Academici de luctu; est enim non magnus verum aureolus et ut Tuberoni Panaetius praecipit ad verbum ediscendus libellus. atque illi quidem etiam utiliter a natura dicebant permotiones istas animis nostris datas, metum cavendi causa, misericordiam aegritudinemque clementiae; ipsam iracundiam fortitudinis quasi cotem esse dicebant



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 133 Cic. Luc. 135 () >>Cic. Luc. 137

Powered by PhiloLogic