Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 134 Cic. Luc. 137 () >>Cic. Luc. 139

136?recte [Note] secusne alias viderimus; atrocitas quidem ista tua quo modo in veterem Academiam inruperitnescio. Ilia vero ferre non possumnon quo mihi displiceant, sunt enim Socratica pleraque mirabilia Stoicorum, quae παράδοξα nominantur; sed ubi Xenocrates, ubi Aristoteles ista tetigit [Note] (hos enim quasi eosdem esse vultis): illi umquam dicerent sapientes solos reges solos divites solos formosos; omnia quae ubique essent sapientis esse; neminem consulem praetorem imperatorem, nescio an ne quinquevirum quidem quemquam nisi sapientem; postremo solum civem solum liberum, insipientes omnes peregrinos exules servos, furiosos denique; scripta Lycurgi Solonis, duodecim tabulas nostras non esse leges, ne urbis quidem [Note] aut civitatis nisi quae essent sapientium. 137haec tibi Luculle, si es adsensus Antiocho familiari tuo, tam sunt defendenda quam moenia, mihi autem bono modo tantum quantum videbitur.

ch. 45Legi apud Clitomachum, cum Carneades et Stoicus Diogenes ad senatum in Capitolio starent, A. Albinum, qui tum P. Scipione et [Note] M. Marcello cos. praetor esset, eum [Note] qui cum avo tuo Luculle consul fuit, doctum sane hominem ut indicat ipsius historia scripta Graece, iocantem [Note] dixisse Carneadi: 'ego tibi Carneade praetor esse non video, quia sapiens non sum, nec haec urbs nec in ea civitas?'; tum ille: 'huic Stoico non videris'. [Note] Aristoteles aut Xenocrates, quos Antiochus sequi volebat, non dubitavisset quin et praetor ille esset et Roma urbs et eam civitas incoleret; sed ille noster est plane ut supra dixi Stoicus perpauca balbutiens. [Note]



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 134 Cic. Luc. 137 () >>Cic. Luc. 139

Powered by PhiloLogic