Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 140 Cic. Luc. 143 () >>Cic. Luc. 145

141Nihil igitur me putatis, [Note] haec et alia innumerabilia cum audiam, moveri? tam moveor quam tu Luculle, nec me minus hominem quam <te> [Note] putaveris; tantum interest, quod tu cum es commotus adsciscis [Note] adsentiris adprobas, verum illud certum conprehensum perceptum ratum firmum fixum fuisse [Note] vis deque [Note] eo nulla ratione neque pelli neque moveri potes, ego nihil eius modi esse arbitror cui si adsensus sim [Note] non adsentiar saepe falso, [Note] quoniam vera a falsis nullo visi [Note] discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista dialecticae nulla sint.

142Venio enim iam ad tertiam partem philosophiae. Aliud iudicium Protagorae est qui putet [Note] id cuique verum esse quod cuique videatur, aliud Cyrenaicorum, qui praeter permotiones intumas nihil putant esse iudicii, aliud Epicuri qui omne iudicium in sensibus et in rerum notitiis et in voluptate constituit; Plato autem omne iudicium veritatis veritatemque ipsam abaductam ab opinionibus et a sensibus cogitationis [Note] ipsius et mentis esse voluit. [Note] 143num quid horum probat noster Antiochus? ille vero ne maiorum quidem suorum. ubi enim [et [Note]] Xenocraten sequitur, cuius libri sunt de ratione loquendi multi et multum probati, aut ipsum Aristotelem, quo profecto nihil est acutius nihil politius;

ch. 47a Chrysippo pedem nusquam. [Note] Qui [Note] ergo Academici appellamur (an abutimur gloria nominis?) aut cur cogimur eos sequi qui inter se dissident? In hoc ipso quod in elementis [Note] dialectici docent, quo modo iudicare oporteat verum falsumne sit si quid ita conexum est ut hoc 'si dies est lucet', quanta contentio est: aliter Diodoro, [Note] aliter Philoni, Chrysippo aliter placet. Quid cum Cleanthe doctore suo quam multis rebus Chrysippus dissidet; quid duo vel principes dialecticorum [Note] Antipater et Archidemus spinosissimi [Note] homines nonne multis in rebus dissentiunt?



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 140 Cic. Luc. 143 () >>Cic. Luc. 145

Powered by PhiloLogic