Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 21 Cic. Luc. 24 () >>Cic. Luc. 26

23Maxime vero virtutum cognitio confirmat percipi

-- --

et conprendi multa posse. in quibus [Note] solis inesse etiam scientiam dicimus, quam nos non conprehensionem modo rerum sed eam stabilem quoque et immutabilem esse censemus, itemque sapientiam 5artem vivendi, quae ipsa ex sese habeat constantiam; ea autem constantia si nihil habeat percepti et cogniti, quaero unde nata [Note] sit aut quo modo. quaero etiam, ille vir bonus, qui statuit omnem cruciatum perferre, intolerabili dolore lacerari potius quam aut officium prodat aut fidem, cur has sibi tam graves leges inposuerit, cum quam ob rem ita oporteret nihil haberet conprehensi percepti cogniti constituti. nullo igitur modo fieri potest ut quisquam tanti aestimet [Note] aequitatem et fidem ut eius conservandae causa nullum supplicium recuset, nisi [Note] is rebus adsensus sit quae falsae esse non possint. 24Ipsa vero sapientia si se ignorabit sapientia sit necne, quo modo primum obtinebit nomen sapientiae? deinde [Note] quo modo suscipere aliquam rem aut agere fidenter audebit, cum certi nihil erit quod sequatur? cum vero dubitabit [Note] quid sit extremum et ultimum bonorum, ignorans quo omnia referantur, qui poterit esse sapientia? Atque etiam illud perspicuum est, constitui necesse esse initium quod sapientia cum quid agere incipiat sequatur, idque initium esse naturae accommodatum. nam aliter adpetitio (eam enim volumus esse ὁρμὴν qua ad agendum impellimur et id adpetimus quod est visum) moveri non potest.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 21 Cic. Luc. 24 () >>Cic. Luc. 26

Powered by PhiloLogic