Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 23 | Cic. Luc. 25 () | >>Cic. Luc. 28 |
24Ipsa vero sapientia si
se ignorabit sapientia sit necne , quo modo primum
obtinebit nomen sapientiae ? deinde [Note] quo modo suscipere aliquam rem aut agere fidenter audebit , cum
certi nihil erit quod sequatur ? cum vero dubitabit [Note]
quid sit extremum et ultimum bonorum , ignorans quo
omnia referantur , qui poterit esse sapientia ? Atque
etiam illud perspicuum est , constitui necesse esse initium
quod sapientia cum quid agere incipiat sequatur , idque
initium esse naturae accommodatum . nam aliter adpetitio (eam enim volumus esse ὁρμὴν qua ad agendum impellimur et id adpetimus quod est visum )
moveri non potest .
25illud autem quod movet prius
oportet videri eique credi ; quod fieri non potest , si
id quod visum erit discerni non poterit a falso . quo
modo autem moveri animus ad adpetendum potest ,
si id quod videtur non percipitur adcommodatumne
naturae sit an alienum ? itemque , si quid officii sui
sit non occurrit animo , nihil umquam omnino aget ,
-- -- Quid quod , si ista vera sunt , ratio omnis tollitur
quasi quaedam lux lumenque vitae : tamenne in ista
pravitate perstabitis ? [Note] nam quaerendi initium ratio
attulit , quae perfecit [Note] virtutem , cum esset [Note] ipsa ratio [Note]
confirmata quaerendo ; quaestio autem est adpetitio
cognitionis quaestionisque finis [Note] inventio ; at nemo
invenit falsa , nec ea quae incerta permanent inventa
esse possunt , sed cum ea quae quasi involuta ante [Note]
fuerunt [Note] aperta sunt , tum inventa dicuntur : sic [Note] et
initium quaerendi et exitus [Note] percipiundi et conprendendi [Note]
tenet . [Note] itaque [Note] argumenti conclusio , quae est Graece
ἀπόδειξις , ita definitur : 'ratio quae ex rebus perceptis
ad id quod non percipiebatur adducit '.
ch. 9
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 23 | Cic. Luc. 25 () | >>Cic. Luc. 28 |
