Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 24 Cic. Luc. 26 () >>Cic. Luc. 29

25illud autem quod movet prius oportet videri eique credi; quod fieri non potest, si id quod visum erit discerni non poterit a falso. quo modo autem moveri animus ad adpetendum potest, si id quod videtur non percipitur adcommodatumne naturae sit an alienum? itemque, si quid officii sui sit non occurrit animo, nihil umquam omnino aget,

-- --

ad nullam rem umquam inpelletur, numquam movebitur. quod si aliquid aliquando acturus est, necesse est id ei verum quod occurrit videri.

26Quid quod, si ista vera sunt, ratio omnis tollitur quasi quaedam lux lumenque vitae: tamenne in ista pravitate perstabitis? [Note] nam quaerendi initium ratio attulit, quae perfecit [Note] virtutem, cum esset [Note] ipsa ratio [Note] confirmata quaerendo; quaestio autem est adpetitio cognitionis quaestionisque finis [Note] inventio; at nemo invenit falsa, nec ea quae incerta permanent inventa esse possunt, sed cum ea quae quasi involuta ante [Note] fuerunt [Note] aperta sunt, tum inventa dicuntur: sic [Note] et initium quaerendi et exitus [Note] percipiundi et conprendendi [Note] tenet. [Note] itaque [Note] argumenti conclusio, quae est Graece ἀπόδειξις, ita definitur: 'ratio quae ex rebus perceptis ad id quod non percipiebatur adducit'.

ch. 9 27quod si omnia visa eius modi essent qualia isti [Note] dicunt, ut ea vel falsa esse possent neque ea posset ulla notio discernere, quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut invenisse dicemus, [Note] aut quae esset conclusi argumenti fides? ipsa autem philosophia, quae rationibus progredi debet, quem habebit exitum? sapientiae vero quid futurum est, quae neque de se ipsa dubitare debet neque de suis decretis (quae philosophi vocant δόγματα), quorum nullum sine scelere prodi poterit; cum enim decretum proditur, lex veri rectique proditur, quo e vitio et amicitiarum proditiones et rerum publicarum nasci solent; non potest igitur dubitari quin decretum nullum falsum possit esse sapientis neque [Note] [Note] satis sit non esse falsum sed etiam stabile fixum

-- --

ratum esse debeat, quod movere nulla ratio queat; talia autem neque esse neque videri possunt eorum ratione qui illa visa e quibus omnia decreta sunt nata negant quicquam a falsis interesse.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 24 Cic. Luc. 26 () >>Cic. Luc. 29

Powered by PhiloLogic