Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 25 | Cic. Luc. 27 () | >>Cic. Luc. 29 |
26Quid quod , si ista vera sunt , ratio omnis tollitur
quasi quaedam lux lumenque vitae : tamenne in ista
pravitate perstabitis ? [Note] nam quaerendi initium ratio
attulit , quae perfecit [Note] virtutem , cum esset [Note] ipsa ratio [Note]
confirmata quaerendo ; quaestio autem est adpetitio
cognitionis quaestionisque finis [Note] inventio ; at nemo
invenit falsa , nec ea quae incerta permanent inventa
esse possunt , sed cum ea quae quasi involuta ante [Note]
fuerunt [Note] aperta sunt , tum inventa dicuntur : sic [Note] et
initium quaerendi et exitus [Note] percipiundi et conprendendi [Note]
tenet . [Note] itaque [Note] argumenti conclusio , quae est Graece
ἀπόδειξις , ita definitur : 'ratio quae ex rebus perceptis
ad id quod non percipiebatur adducit '.
quod si omnia
visa eius modi essent qualia isti [Note] dicunt , ut ea vel falsa
esse possent neque ea posset ulla notio discernere ,
quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut invenisse dicemus , [Note] aut quae esset conclusi argumenti
fides ? ipsa autem philosophia , quae rationibus progredi debet , quem habebit exitum ? sapientiae vero
quid futurum est , quae neque de se ipsa dubitare
debet neque de suis decretis (quae philosophi vocant
δόγματα ), quorum nullum sine scelere prodi poterit ;
cum enim decretum proditur , lex veri rectique proditur , quo e vitio et amicitiarum proditiones et rerum
publicarum nasci solent ; non potest igitur dubitari
quin decretum nullum falsum possit esse sapientis
neque [Note] [Note] satis sit non esse falsum sed etiam stabile fixum
-- --
ch. 9
27
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 25 | Cic. Luc. 27 () | >>Cic. Luc. 29 |
