Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 26 | Cic. Luc. 29 () | >>Cic. Luc. 31 |
28Ex hoc illud est natum , quod postulabat Hortensius ,
ut id ipsum saltem perceptum a sapiente dioeretis ,
nihil posse percipi . Sed Antipatro hoc idem postulanti ,
cum diceret ei qui adfirmaret nihil posse percipi [Note] [consentaneum esse [Note]] unum tamen illud dicere percipi posse
consentaneum esse [Note] ut alia non possent , Carneades
acutius resistebat . nam tantum abesse dicebat ut id [Note]
consentaneum esset , ut maxime etiam repugnaret . qui
enim negaret quicquam esse quod perciperetur , eum
nihil excipere ; ita necesse esse ne id ipsum quidem
quod exceptum non esset conprendi et percipi ullo
modo posse .
29Antiochus ad istum locum pressius videbatur accedere . quoniam enim id haberent Academici
decretum (sentitis enim iam hoc me δόγμα dicere ),
nihil posse percipi , non debere eos in suo decreto
sicut in ceteris rebus fluctuari , [Note] praesertim cum in eo
summa consisteret : hanc enim esse regulam totius
philosophiae , constitutionem veri falsi ; cogniti incogniti ;
quam rationem quoniam susciperent docereque vellent
quae visa [Note] accipi oporteret quae repudiari , certe hoc
ipsum , ex quo [Note] omne veri falsique iudicium esset ,
percipere eos debuisse ; etenim duo esse haec maxima
in philosophia , iudicium veri et finem bonorum , nec
sapientem posse esse qui aut cognoscendi esse [Note] initium
ignoret aut extremum expetendi , ut aut unde proficiscatur aut quo perveniendum sit nesciat ;haecautem
habere dubia nec is ita confidere ut moveri non possint
abhorrere a sapientia plurimum . hoc igitur modo
potius erat ab his postulandum ut hoc unum saltem ,
-- --
ch. 10
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 26 | Cic. Luc. 29 () | >>Cic. Luc. 31 |
