Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 1 | Cic. Luc. 3 () | >>Cic. Luc. 5 |
2idque eo fuit mirabilius quod ab eo laus imperatoria non admodum expectabatur , [Note] qui adulescentiam [Note]
in forensi opera , quaesturae diuturnum tempus Murena
bellum in Ponto gerente in Asiae pace consumpserat .
sed incredibilis quaedam ingenii magnitudo non desideravit indocilem usus disciplinam . itaque cum totum
iter et navigationem consumpsisset partim in percontando [Note] [Note] a peritis partim in rebus gestis legendis , in
Asiam factus imperator venit , cum esset Roma profectus rei militaris rudis . habuit enim divinam quandam memoriam rerum — verborum maiorem Hortensius ; sed quo plus in negotiis gerendis res quam verba
prosunt , hoc erat memoria illa praestantior . quam
fuisse in Themistocle , quem facile Graeciae principem
ponimus , singularem ferunt ; qui quidem etiam pollicenti cuidam se artem ei [Note] memoriae , quae tum primum
proferebatur , traditurum respondisse dicitur oblivisci
se malle discere , credo quod haerebant in memoria
quaecumque audierat [Note] et viderat . tali ingenio praeditus Lucullus adiunxerat [Note] etiam illam quam Themistocles spreverat disciplinam ; itaque ut litteris consignamus quae monimentis mandare volumus sic
ille in animo res insculptas habebat .3 tantus ergo imperator in omni genere belli fuit , proeliis oppugnationibus navalibus pugnis totiusque belli instrumento
et adparatu , ut ille rex post Alexandrum maxumus
hunc a se maiorem ducem cognitum quam quemquam
eorum quos legisset fateretur . in eodem tanta prudentia fuit in constituendis temperandisque civitatibus .
tanta aequitas , ut hodie stet Asia Luculli institutis servandis et quasi vestigiis persequendis . Sed etsi magna
cum utilitate rei publicae , tamen diutius quam vellem
tanta vis virtutis atque ingenii peregrinata afuit ab
oculis et fori et curiae . quin etiam cum victor a
Mithridatico bello revertisset , inimicorum calumnia
triennio tardius quam debuerat triumphavit ; nos
enim consules introduximus paene in urbem [Note] currum
clarissimi viri . cuius mihi consilium et auctoritas quid
tum in maximis rebus profuisset dicerem , nisi de me
ipso dicendum esset , quod hoc tempore non est necesse ; ita privabo potius illum debito testimonio quam
id cum mea [Note] laude communicem .
ch. 2
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 1 | Cic. Luc. 3 () | >>Cic. Luc. 5 |
