Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 29 | Cic. Luc. 31 () | >>Cic. Luc. 33 |
30Sequitur disputatio copiosa illa quidem sed paulo
abstrusior — habet enim aliquantum a physicis , ut
verear ne maiorem largiar ei [Note] qui contra dicturus
est libertatem et licentiam ; nam quid eum facturum
putem de abditis rebus et obscuris , qui lucem eripere
conetur ? — sed disputari poterat subtiliter quanto
quasi artificio natura fabricata esset primum animal
omne deinde hominem maxime , quae vis esset in
sensibus , quem ad modum prima [Note] visa nos pellerent ,
deinde adpetitio ab his pulsa sequeretur , tum ut
sensus ad res percipiendas intenderemus . Mens enim
ipsa , [Note] quae sensuum fons est atque etiam ipsa sensus
est , naturalem vim habet , quam intendit ad ea quibus movetur . itaque alia visa sic arripit ut iis statim
utatur , alia quasi [Note] recondit , e quibus memoria oritur ;
cetera autem similitudinibus construit , ex quibus efficiuntur notitiae rerum , quas Graeci tum ἐννοίας tum
προλήμψεις vocant ; eo cum accessit ratio argumentique
conclusio rerumque innumerabilium multitudo , tum et
perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta is gradibus ad sapientiam pervenit .
31ad rerum
igitur scientiam vitaeque constantiam aptissima cum
sit mens hominis amplectitur maxime cognitionem et
istam κατάλημψιν , [Note] quam ut dixi verbum e verbo exprimentes conprensionem dicemus , cum ipsam per se
amat (nihil enim est ei veritatis luce dulcius ) tum
etiam propter usum . quocirca et sensibus utitur et
artes efficit quasi sensus alteros et usque eo philosophiam ipsam corroborat ut virtutem efficiat , ex qua
-- --
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 29 | Cic. Luc. 31 () | >>Cic. Luc. 33 |
