Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 31 | Cic. Luc. 33 () | >>Cic. Luc. 35 |
32Nec vero satis constituere possum quod sit eorum
consilium aut quid velint . interdum enim cum adhibemus ad eos orationem eius modi , si ea quae
disputentur vera sint tum omnia fore incerta , respondent : 'quid ergo istud ad nos ? num nostra culpa
est ? naturam accusa , quae in profundo veritatem ut
ait Democritus penitus abstruserit '. [Note] alii autem elegantius , qui etiam queruntur quod eos insimulemus
omnia incerta dicere , quantumque intersit inter incertum et id quod percipi non possit docere conantur
eaque distinguere . Cum his igitur agamus , qui haec
distingunt , illos , qui omnia sic incerta dicunt ut
stellarum numerus par an impar sit , quasi desperatos
aliquos relinquamus . Volunt enim (et hoc quidem
vel maxime vos animadvertebam moveri ) probabile
aliquid esse et quasi veri [Note] simile , [Note] eaque se uti regula
et in agenda vita et in quaerendo ac disserendo .
Quae
ista regula est veri et falsi , si notionem veri et falsi [Note]
propterea quod ea non possunt internosci nullam habemus ? nam si habemus , interesse oportet ut inter rectum et pravum sic inter verum et falsum . si nihil
interest , nulla regula est , nec potest is cui est visio
veri falsique communis ullum habere iudicium aut
ullam omnino veritatis notam . Nam cum dicunt hoc
se unum tollere , ut quicquam possit [Note] ita <verum > videri
-- --
ch. 11
33
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 31 | Cic. Luc. 33 () | >>Cic. Luc. 35 |
