Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 32 | Cic. Luc. 34 () | >>Cic. Luc. 36 |
33Quae
ista regula est veri et falsi , si notionem veri et falsi [Note]
propterea quod ea non possunt internosci nullam habemus ? nam si habemus , interesse oportet ut inter rectum et pravum sic inter verum et falsum . si nihil
interest , nulla regula est , nec potest is cui est visio
veri falsique communis ullum habere iudicium aut
ullam omnino veritatis notam . Nam cum dicunt hoc
se unum tollere , ut quicquam possit [Note] ita <verum > videri
-- -- in eo autem si erit communitas
cum falso , nullum erit iudicium , quia proprium in [Note]
communi signo notari non potest . sin autem commune nihil erit , habeo [Note] quod volo ; id enim quaero
quod ita mihi videatur verum <ut > non [Note] possit item
falsum videri . Simili in errore versantur cum convicio [Note] veritatis coacti perspicua a perceptis volunt distinguere et conantur ostendere esse aliquid perspicui ,
verum illud quidem et [Note] inpressum in animo [Note] atque
mente , neque tamen id percipi ac conprendi posse . quo
enim modo perspicue dixeris album esse aliquid , cum
possit accidere ut id quod nigrum sit album esse
videatur , aut quo modo ista aut perspicua dicemus aut
inpressa subtiliter , cum sit incertum vere inaniterne [Note]
moveatur : [Note] ita neque color neque corpus nec veritas
nec argumentum nec sensus neque perspicuum ullum
relinquitur .
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 32 | Cic. Luc. 34 () | >>Cic. Luc. 36 |