Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 35 | Cic. Luc. 37 () | >>Cic. Luc. 39 |
36primum quia is visis inter quae nihil interest
aequaliter omnibus abrogatur fides ; deinde , cum dicant
posse accidere sapienti ut cum omnia fecerit diligentissimeque circumspexerit existat aliquid quod et veri
simile videatur et absit longissime <a > vero , <ne > [Note] si
magnam partem quidem , ut solent dicere , ad verum
ipsum aut quam proxime accedant confidere sibi
poterunt . ut enim confidant , notum iis esse debebit
insigne veri ; quo obscuro [Note] et oppresso quod tandem
verum sibi videbuntur attingere ? quid autem tam absurde dici potest quam cum ita locuntur : 'est hoc
quidem illius rei signum aut argumentum , et ea re
id sequor , sed fieri potest ut id quod significatur aut
falsum sit aut nihil sit omnino '.
His satis cognitis quae iam explicata sunt nunc de
adsensione atque adprobatione , quam Graeci συγκατάθεσιν
vocant , pauca dicemus , non quo non latus locus
sit , sed paulo ante iacta sunt fundamenta . nam [Note] cum
vim quae esset in sensibus explicabamus , simul illud
aperiebatur , conprendi multa et percipi sensibus , quod
fieri sine adsensione non potest . deinde cum inter
inanimum [Note] et animal hoc maxime intersit , quod [Note] animal
agit aliquid (nihil enim agens ne cogitari quidem potest
-- --
ch. 12
37
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 35 | Cic. Luc. 37 () | >>Cic. Luc. 39 |
