Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 37 Cic. Luc. 39 () >>Cic. Luc. 42

38et [Note] vero animus quodam modo eripitur iis quos neque sentire neque adsentiri volunt. ut enim necesse est lancem in libram [Note] ponderibus inpositis deprimi sic animum perspicuis cedere. nam quo modo non potest animal ullum non adpetere id quod adcommodatum ad naturam adpareat (Graeci id οἰκεῖον [Note] appellant), sic non potest [Note] obiectam rem perspicuam non adprobare. Quamquam si illa de quibus disputatum est vera sunt, nihil attinet [Note] de adsensione omnino [Note] loqui; qui enim quid percipit adsentitur statim. Sed haec etiam secuntur, nec memoriam sine adsensione posse constare nec notitias rerum nec artes; idque quod maximum est, ut sit aliquid in nostra potestate, in eo qui rei nulli [Note] adsentietur non erit. 39ubi igitur virtus, si nihil situm est in ipsis nobisi? maxime autem absurdum vitia in ipsorum esse potestate neque peccare quemquam nisi adsensione, hoc idem in virtute non esse, cuius omnis constantia et firmitas ex is rebus constat quibus adsensa est et quas adprobavit. Omninoque ante videri aliquid quam agamus necesse est eique quod visum sit adsentiatur. [Note] quare qui aut visum aut adsenseum tollit is omnem actionem tollit e vita.

ch. 13

40Nunc ea videamus quae contra ab his disputari solent. sed prius potestis [Note] totius eorum rationis [Note] quasi fundamenta cognoscere. Conponunt igitur primum artem quandam de his quae visa dicimus, eorumque et vim et genera definiunt, in his quale sit id quod percipi et [Note] conprendi possit, totidem verbis quot Stoici.

-- --

Deinde illa exponunt duo, quae quasi contineant [Note] omnem hanc quaestionem: quae ita videantur ut etiam alia eodem modo videri possint nec in is quicquam intersit, non posse [Note] eorum alia percipi alia non percipi; nihil interesse autem non modo si omni ex parte eiusdem modi sint sed etiam si discerni non possint. Quibus positis unius argumenti conclusione tota ab his causa conprenditur. conposita autem ea conclusio sic est: 'eorum quae videntur alia vera sunt alia falsa; et quod falsum est id percipi non potest, quod autem verum visum est, id omne tale est ut eiusdem modi falsum etiam possit videri'; et quae visa sint [Note] eius modi ut in is nihil intersit, non posse [Note] accidere ut eorum alia percipi possint alia non possint; 'nullum igitur est visum quod percipi possit'.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 37 Cic. Luc. 39 () >>Cic. Luc. 42

Powered by PhiloLogic