Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 42 | Cic. Luc. 44 () | >>Cic. Luc. 46 |
43Hanc ego subtilitatem philosophia quidem dignissimam iudico sed ab eorum causa qui ita disserunt
remotissimam . definitiones enim et partitiones et
horum [Note] luminibus utens oratio , tum similitudines dissimilitudinesque [Note] et earum tenuis et acuta distinctio
fidentium est hominum illa vera et firma et certa
esse quae tutentur , non eorum qui clament nihilo
magis vera illa esse quam falsa . quid enim agant , si
cum aliquid definierint [Note] roget eos quispiam num illa
definitio possit in aliam rem transferri quamlubet : [Note] si
posse dixerint , quid [enim [Note]] dicere habeant cur illa vera
definitio sit ; si negaverint , fatendum sit , quoniam †vel
illa vera † [Note] definitio transferri non possit in falsum ,
quod ea definitione explicetur id percipi posse ; quod
minime illi volunt . Eadem dici poterunt [Note] in omnibus
partibus .
44si enim dicent ea de quibus disserent [Note] se
dilucide perspicere nec ulla communione visorum inpediri , conprendere ea se fatebuntur ; sin autem negabunt vera visa a falsis posse distingui , qui poterunt
longius progredi : occurretur enim , sicut occursum est .
Nam concludi argumentum non potest nisi is quae
ad concludendum sumpta erunt ita probatis ut falsa
eiusdem modi nulla possint esse . ergo si rebus conprensis et perceptis nisa [Note] et progressa ratio hoc efficiet ,
nihil posse conprendi , quid potest reperiri quod ipsum sibi repugnet magis ? cumque ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur , se aliquid patefacturam
quod non appareat , et quo id facilius adsequatur adhibituram et sensus et ea quae perspicua sint , qualis
-- --
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 42 | Cic. Luc. 44 () | >>Cic. Luc. 46 |