Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 42 | Cic. Luc. 45 () | >>Cic. Luc. 47 |
44si enim dicent ea de quibus disserent [Note] se
dilucide perspicere nec ulla communione visorum inpediri , conprendere ea se fatebuntur ; sin autem negabunt vera visa a falsis posse distingui , qui poterunt
longius progredi : occurretur enim , sicut occursum est .
Nam concludi argumentum non potest nisi is quae
ad concludendum sumpta erunt ita probatis ut falsa
eiusdem modi nulla possint esse . ergo si rebus conprensis et perceptis nisa [Note] et progressa ratio hoc efficiet ,
nihil posse conprendi , quid potest reperiri quod ipsum sibi repugnet magis ? cumque ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur , se aliquid patefacturam
quod non appareat , et quo id facilius adsequatur adhibituram et sensus et ea quae perspicua sint , qualis
-- -- Sed progrediamur longius et ita agamus ut nihil
nobis adsentati esse videamur , quaeque ab iis dicuntum sic persequamur ut nihil in praeteritis relinquamus .
Primum igitur perspicuitas illa quam diximus satis
magnam habet vim , ut [Note] ipsa per sese ea quae sint
nobis ita ut sint indicet . sed tamen ut maneamus
in perspicuis firmius et constantius , maiore quadam
opus est vel arte vel diligentia , ne ab is quae clara
sint ipsa per sese quasi praestrigiis [Note] quibusdam et
captionibus depellamur . nam qui voluit subvenire
erroribus Epicurus iis qui videntur conturbare veri
cognitionem dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere nihil profecit ; [Note] ipsius enim opinionis errorem nullo modo sustulit .
ch. 15
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 42 | Cic. Luc. 45 () | >>Cic. Luc. 47 |
