Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 44 | Cic. Luc. 46 () | >>Cic. Luc. 49 |
45Sed progrediamur longius et ita agamus ut nihil
nobis adsentati esse videamur , quaeque ab iis dicuntum sic persequamur ut nihil in praeteritis relinquamus .
Primum igitur perspicuitas illa quam diximus satis
magnam habet vim , ut [Note] ipsa per sese ea quae sint
nobis ita ut sint indicet . sed tamen ut maneamus
in perspicuis firmius et constantius , maiore quadam
opus est vel arte vel diligentia , ne ab is quae clara
sint ipsa per sese quasi praestrigiis [Note] quibusdam et
captionibus depellamur . nam qui voluit subvenire
erroribus Epicurus iis qui videntur conturbare veri
cognitionem dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere nihil profecit ; [Note] ipsius enim opinionis errorem nullo modo sustulit .
Quam ob rem cum
duae causae perspicuis et evidentibus rebus adversentur , auxilia totidem sunt contra conparanda . adversantur [Note] enim primum quod parum defigunt animos
et intendunt in ea quae perspicua sunt , ut quanta
luce ea circumfusa sint [Note] possint agnoscere ; alterum
est quod fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti atque decepti quidam cum eas dissolvere
non possunt desciscunt a veritate . oportet igitur et
ea quae pro perspicuitate responderi possunt [Note] in
promptu habere , de quibus iam diximus , et esse armatos ut occurrere possimus interrogationibus eorum
-- -- Exponam igitur generatim argumenta eorum ,
quoniam ipsi etiam illi [Note] solent non confuse loqui . Primum conantur ostendere multa posse videri esse quae
omnino nulla sint , cum animi inaniter moveantur ,
eodem modo rebus iis quae nullae sint ut is quae sint .
'nam cum dicatis ' inquiunt 'visa quaedam mitti a deo ,
velut ea quae in somnis videantur quaeque oraculis
auspiciis extis declarentur ' (haec enim aiunt probari
a [Note] Stoicis , quos contra disputant ) — quaerunt [Note] quonam
modo falsa visa quae sint ea deus efficere possit
probabilia , quae autem plane proxume [Note] ad verum
accedant [Note] efficere non possit , aut si ea quoque possit
cur illa non possit quae perdifficiliter internoscantur
tamen , et si haec , cur non inter quae nihil sit [Note] omnino .
ch. 15
46
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 44 | Cic. Luc. 46 () | >>Cic. Luc. 49 |
