Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 45 Cic. Luc. 47 () >>Cic. Luc. 50

46Quam ob rem cum duae causae perspicuis et evidentibus rebus adversentur, auxilia totidem sunt contra conparanda. adversantur [Note] enim primum quod parum defigunt animos et intendunt in ea quae perspicua sunt, ut quanta luce ea circumfusa sint [Note] possint agnoscere; alterum est quod fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti atque decepti quidam cum eas dissolvere non possunt desciscunt a veritate. oportet igitur et ea quae pro perspicuitate responderi possunt [Note] in promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos ut occurrere possimus interrogationibus eorum

-- --

captionesque discutere, quod deinceps facere constitui. 47Exponam igitur generatim argumenta eorum, quoniam ipsi etiam illi [Note] solent non confuse loqui. Primum conantur ostendere multa posse videri esse quae omnino nulla sint, cum animi inaniter moveantur, eodem modo rebus iis quae nullae sint ut is quae sint. 'nam cum dicatis' inquiunt 'visa quaedam mitti a deo, velut ea quae in somnis videantur quaeque oraculis auspiciis extis declarentur' (haec enim aiunt probari a [Note] Stoicis, quos contra disputant) — quaerunt [Note] quonam modo falsa visa quae sint ea deus efficere possit probabilia, quae autem plane proxume [Note] ad verum accedant [Note] efficere non possit, aut si ea quoque possit cur illa non possit quae perdifficiliter internoscantur tamen, et si haec, cur non inter quae nihil sit [Note] omnino. 48'Deinde cum mens moveatur ipsa per sese, ut et ea declarant quae cogitatione depingimus et ea quae vel dormientibus vel furiosis videntur noninquam veri simile sit sic etiam mentem moveri ut non modo non internoscat vera illa visa sint [Note] anne falsa, sed ut in is nihil intersit omnino', ut si qui tremerent et exalbescerent vel ipsi per se motu [Note] mentis aliquo vel obiecta terribili re extrinsecus, nihil ut esset qui distingueretur tremor ille et pallor, neque ut quicquam interesset <inter> [Note] intestinum et oblatum. 'Postremo si nulla visa sunt probabilia quae falsa sint, alia ratio est; sin autem sunt, cur non etiam quae non facile internoscantur, cur non ut plane nihil intersit, praesertim cum ipsi dicatis sapientem [Note] in furore sustinere se ab omni adsensu, quia nulla in visis distinctio appareat.'

ch. 16



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 45 Cic. Luc. 47 () >>Cic. Luc. 50

Powered by PhiloLogic