Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 46 | Cic. Luc. 48 () | >>Cic. Luc. 50 |
47Exponam igitur generatim argumenta eorum ,
quoniam ipsi etiam illi [Note] solent non confuse loqui . Primum conantur ostendere multa posse videri esse quae
omnino nulla sint , cum animi inaniter moveantur ,
eodem modo rebus iis quae nullae sint ut is quae sint .
'nam cum dicatis ' inquiunt 'visa quaedam mitti a deo ,
velut ea quae in somnis videantur quaeque oraculis
auspiciis extis declarentur ' (haec enim aiunt probari
a [Note] Stoicis , quos contra disputant ) — quaerunt [Note] quonam
modo falsa visa quae sint ea deus efficere possit
probabilia , quae autem plane proxume [Note] ad verum
accedant [Note] efficere non possit , aut si ea quoque possit
cur illa non possit quae perdifficiliter internoscantur
tamen , et si haec , cur non inter quae nihil sit [Note] omnino .
48'Deinde cum mens moveatur ipsa per sese , ut et ea
declarant quae cogitatione depingimus et ea quae vel
dormientibus vel furiosis videntur non †inquam veri
simile sit sic etiam mentem moveri ut non modo non
internoscat vera illa visa sint [Note] anne falsa , sed ut in
is nihil intersit omnino ', ut si qui tremerent et
exalbescerent vel ipsi per se motu [Note] mentis aliquo vel
obiecta terribili re extrinsecus , nihil ut esset qui
distingueretur tremor ille et pallor , neque ut quicquam
interesset <inter > [Note] intestinum et oblatum . 'Postremo
si nulla visa sunt probabilia quae falsa sint , alia ratio
est ; sin autem sunt , cur non etiam quae non facile
internoscantur , cur non ut plane nihil intersit , praesertim cum ipsi dicatis sapientem [Note] in furore sustinere
se ab omni adsensu , quia nulla in visis distinctio
appareat .'
ch. 16
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 46 | Cic. Luc. 48 () | >>Cic. Luc. 50 |