Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 51 | Cic. Luc. 53 () | >>Cic. Luc. 55 |
52'At enim dum
videntur , eadem est in somnis species eorum quae [Note]
vigilantes videmus .' Primum interest , sed id omittamus ; illud enim dicimus , non eandem esse vim
neque integritatem dormientium et vigilantium nec
mente nec sensu . ne vinulenti quidem quae faciunt
eadem adprobatione faciunt qua sobrii : dubitant haesitant revocant se interdum iisque quae videntur inbecillius adsentiuntur , cumque edormierunt [Note] illa visa
quam levia fuerint intellegunt . quod idem contingit
insanis , ut et incipientes furere sentiant et dicant aliquid quod non sit id videri sibi , et cum relaxentur
sentiant atque illa dicant Alcmeonis 'sed mihi neutiquam cor consentit cum oculorum aspectu '. [Note]
53'At enim
ipse [Note] sapiens sustinet se in furore ne adprobet falsa
pro veris .' Et alias quidem saepe , si aut in sensibus
ipsius est aliqua forte gravitas aut tarditas , aut obscuriora sunt quae videntur , aut a perspiciendo temporis brevitate excluditur . Quamquam totum hoc , sapientem aliquando sustinere adsensionem , contra vos
est . si enim inter visa <** nihil interesset >, [Note] aut semper
-- --
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 51 | Cic. Luc. 53 () | >>Cic. Luc. 55 |
