Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 56 | Cic. Luc. 59 () | >>Cic. Luc. 61 |
58Neque id est [Note] contra vos ; [Note] nam vobis [Note]
satis esset [Note] ova illa non internoscere ; nihilo [Note] enim magis
adsentirer [Note] hoc illud esse quam si inter illa omnino
nihil interesset . [Note] habeo enim regulam , ut talia visa
vera iudicem qualia falsa esse non possint ; ab hac
mihi non licet transversum ut aiunt digitum discedere ,
ne confundam [Note] omnia ; veri enim et falsi non modo
cognitio sed etiam natura tolletur , si nihil erit quod intersit . Ut etiam illud absurdum sit quod interdum soletis
dicere , cum visa in animos [Note] inprimantur , non vos id
dicere , inter ipsas inpressiones nihil interesse , sed inter
species et quasdam formas [Note] eorum . quasi vero non specie visa iudicentur ; quae fidem nullam habebunt
sublata veri et falsi nota .
59Illud vero perabsurdum
quod dicitis , probabilia vos sequi si nulla re inpediamini . primum qui potestis non inpediri , cum a veris
falsa non distent ? deinde quod iudicium est veri , cum
sit commune falsi ? Ex his illa necessario nata est
ἐποχὴ [Note] id est adsensionis retentio , in qua melius sibi
constitit Arcesilas , si vera stunt quae de Carneade
non nulli existimant . si enim percipi nihil potest ,
-- --
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 56 | Cic. Luc. 59 () | >>Cic. Luc. 61 |
