Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 62 Cic. Luc. 65 () >>Cic. Luc. 68

64Haec cum dixisset Catulus, me omnes intueri. tum ego non minus conmotus quam soleo in causis maioribus huius [Note] modi quadam oratione sum exorsus.

'Me Catule oratio Luculli de ipsa re ita movit ut docti hominis [Note] et copiosi et parati et nihil praetereuntis eorum quae pro illa causa dici possent, non tamen ut ei respondere [Note] posse diffiderem; auctoritas autem tanta plane me movebat, nisi tu opposuisses non, minorem tuam. adgrediar igitur, si pauca ante quasi de fama mea dixero. 65Ego enim si aut ostentatione aliqua adductus aut studio certandi ad hanc potissimum philosophiam me adplicavi, non modo stultitiam meam sed etiam mores et naturam [Note] condemnandam puto. nam si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego [Note] de omni statu consilioque totius vitae aut certare cu'm aliis pugnaciter aut frustrari cum alios tum etiam me ipsum velim? itaque [Note] nisi ineptum putarem in tali disputatione id facere quod cum de re publica disceptatur fieri interdum solet, iurarem per Iovem deosque penates me et ardere studio veri reperiendi et ea sentire quae dicerem. 66qui enim possum non cupere verum invenire, cum gaudeam si simile veri quid invenerim? [Note] sed ut hoc pulcherrimum esse iudico, [Note] vera videre,

-- --

sic pro veris probare falsa turpissimum est. Nec tamen ego is sum qui nihil umquam falsi adprobem qui numquam adsentiar qui nihil opiner; sed quaerimus de sapiente. ego vero ipse et magnus quidam [Note] sum opinator (non enim sum sapiens) et meas cogitationes sic dirigo, [Note] non ad illam parvulam Cynosuram, [Note] qua 'fidunt duce nocturna Phoenices in alto', [Note] ut ait Aratus, eoque directius [Note] gubernant quod eam tenent quae 'cursu interiore brevi convertitur orbe' [Note]sed [Note] Helicen et clarissimos Septentriones id est rationes has latiore [Note] specie non ad tenue limatas; [Note] eo fit ut errem et vager latius. Sed non de me, ut dixi, sed [Note] de sapiente quaeritur. [Note] visa enim ista cum acriter mentem sensumve pepulerunt accipio iisque interdum etiam adsentior. nec percipio tamen: nihil enim arbitror posse percipi. non sum sapiens; itaque visis cedo nec possum resistere. sapientis autem hanc censet Arcesilas vim esse maximam Zenoni adsentiens, cavere ne capiatur, ne fallatur videre; nihil est enim ab ea cogitatione, quam habemus de gravitate sapientis, errore levitate temeritate diiunctius. Quid [quid [Note]] igitur loquar de firmitate sapientis? quem quidem nihil opinari tu quoque Luculle concedis. quod quoniam a te probatur, ut praepostere tecum agam iam [Note] (mox referam me ad ordinem), haec primum conclusio quam habeat vim considera:

ch. 21



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 62 Cic. Luc. 65 () >>Cic. Luc. 68

Powered by PhiloLogic