67'si ulli rei
sapiens adsentietur umquam, aliquando etiam opinabitur; numquam autem opinabitur; nulli igitur rei
adsentietur'. [Note] hanc conclusionem Arcesilas probabat;
-- --
confirmabat enim et primum et secundum. Carneades non numquam secundum illud dabat, adsentiri
aliquando; ita sequebatur [Note] etiam opinari, quod tu non
vis, et recte ut mihi videris. sed illud primum, sapientem si adsensurus esset etiam opinaturum, falsum esse
Stoici [Note] dicunt et eorum adstipulator Antiochus; [Note] posse
enim eum falsa a veris et quae non possint percipi
ab iis quae possint distinguere.
68Nobis autem primum
etiam si quid percipi possit tamen ipsa consuetudo
adsentiendi periculosa esse videtur et lubrica. quam
ob rem cum tam vitiosum esse constet adsentiri quicquam aut falsum aut incognitum, sustinenda est potius
omnis adsensio, ne praecipitet si temere processerit.
ita enim finitima sunt falsa veris eaque quake percipi
non possunt <iis quae possunt> [Note] (si modo ea sunt
quaedam; iam enim videbimus), ut tam [Note] in praecipitem
locum non debeat se sapiens committere. Sin autem
omnino nihil esse quod percipi possit a me sumpsero
et quod tu mihi das accepero, sapientem nihil opinari,
effectum illud erit, sapientem adsensus omnes cohibiturum, ut videndum tibi sit idne malis an aliquid
opinaturum esse sapientem. 'Neutrum' inquies 'illorum' [nitamur [Note]]. Nitamur igitur nihil posse percipi;
etenim de eo omnis est controversia.
ch. 22
69Sed prius pauca cum Antiocho, qui haec ipsa quae
a me defenduntur et didicit apud Philonem tam diu
ut constaret [Note] diutius didicisse neminem, et scripsit de
iis rebus acutissime, et idem haec non acrius accusavit
in senectute quam antea defensitaverat. quamvis igitur fuerit acutus, ut fuit, tamen inconstantia [Note] levatur
auctoritas. quis [quam [Note]] enim iste dies inluxerit quaero,
-- --
qui illi ostenderit eam quam [quam [Note]] multos annos
esse negitavisset veri et falsi notam. excogitavit aliquid? eadem dicit quae Stoici. paenituit illa sensisse? cur non se transtulit ad alios, et maxime ad
Stoicos? eorum enim erat propria ista dissensio. quid
eum Mnesarchi [Note] paenitebat, quid Dardani; qui erant
Athenis tum principes Stoicorum. numquam a Philone discessit, nisi postea quam ipse coepit qui se
audirent habere.